Sacellum Magorum

Iter Magorum a Benotio annis 1459-1461 pictum. A dextra parte Caspar iuvenis; media imagine Balthasar (Ioannes VIII Palaeologus); a sinistra parte Melchior senex (Sacellum Magorum, Palatium Medicaeum Riccardi Florentiae)

Sacellum Magorum[1] vel Italiane Cappella dei Magi est locus cultu Christiano dicatus in Palatio Medicaeo Riccardi Florentiae anno 1459 confectus.

Ibi tribus parietibus Benotius pinxit annis 1459-1461 seriem picturarum muralium qua videtur iter regum Magorum. Figurae autem iter facientium sunt re vera Medicei quidam, Florentiae principes, hominesque illustres qui in Concilio Florentino annis 1439-1445 convenerant ad divisiones Christianorum coniungendas. Caspar igitur primus Magorum, iuvenis equo candido progrediens, Petrum Cosimi, Cosimumque patrem conducit (cum Sigismundo Malatesta et Galeatio Maria Sfortia qui anno fere 1460 Florentiae adfuerunt); quibus sequuntur Marsilius Ficinus, Ludovicus Pulci, Georgius Gemistus Pletho pictorque ipse Benotius. Media imagine videtur Balthasar cuius figura imperatorem Byzantinum Ioannem VIII Palaeologum praefingit. A sinistra parte Melchior senex est aut Sigismundus imperator Germanicus aut Iosephus II patriarcha Constantinopolitanus.

Iuxta altaria adoratio pastorum et angelorum a Benotio describitur. In altari ipso posita est tabula a Philippo Lippi nuper facta qua monstratur "Adoratio in silva". Haec pictura hodie Berolini iacet in Gemäldegalerie.

Nativitas et adoratio: picturae murales Benotii atque altare a Philippo Lippi pictum (Sacellum Magorum, Palatium Medicaeum Riccardi Florentiae; Pinacotheca Berolinensis (Gemäldegalerie))
  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Developed by StudentB